COLLATIO II. Quod Verbum, dum caro factum est, naturam assumpsit, non personam, et quod una persona est assumens et assumptum.

Verbum caro factum est (Joan. I.) Quod verbum Dei quod et Deus est? verbum enim hominis non est homo, sed verbum Dei Deus est. Sicut verbum cordis cor est, et de corde verbum exit, et non est aliud verbum cordis quam ipsum cor, sic verbum Dei aliud esse non potest quam Deus. Sapientia est verbum cordis; quae de corde nascitur, et a corde non separatur. Ipsum cor sapientia est, et de corde ipso sapientia est, et una sapientia cor et sapientia sua. Sic Deus sapientia est, et de ipso Deo sapientia est, et est una sapientia Deus et sapientia sua. Sapientia Dei verbum Dei est. Ipsum Verbum caro factum est. Quid est caro? Homo. Factum est caro, factum est homo. Quomodo factum est homo? Assumendo hominem. Verbum quippe hominem assumpsit naturam, non personam. Non enim assumpsit hominem personam, sed assumpsit hominem in personam. Intellige quod dico. Firma est fides catholica; Verbum persona assumpsit hominem non personam, sed naturam. Quare non dicimus personam assumptam, sicut dicimus personam assumentem? Ne duas personas praedicemus in Christo, et ne quaternitatem inducere videamur, et confundatur Trinitatis confessio. Propterea dicimus hominem naturam, non personam, assumptum a Verbo. Quid est homo? Anima et corpus. Propterea homo assumptus est, quia anima et corpus assumptum est. Propterea persona assumpta non est, quia anima et corpus antequam Verbo unirentur in personam, non erant inter se unita ad personam. Idcirco quia assumpta non sunt, unita non sunt, assumpta persona, quia vero in eo quod assumpta sunt unita sunt, in personam assumpta sunt. Sed dices: Si anima et corpus antequam unirentur Verbo, ideo persona non erant, quia inter se unita non erant, nonne tamen anima etiam sola per se persona erat, inquantum spiritus rationalis erat? Si autem anima etiam sola persona erat inquantum spiritus rationalis erat, quomodo persona non assumpta est quando anima rationalis assumpta est? Sed sicut anima rationalis et caro ideo non sunt assumpta persona, quia ante assumptionem non habuerunt unionem, sed assumpta in personam, quia ex eo unita sunt quod assumpta sunt, sic et anima rationalis ideo assumpta non est persona, quia ante unionem Verbi sicut per se esse non habuit, ita persona esse non habuit. Ex quo enim coepit, uniri coepit; et ex quo fuit, unita fuit. Ex quo autem unita fuit, una cum eo cui uniebatur persona fuit. Vide quid sequitur. Si ex quo fuit unita fuit, et ex quo unita fuit persona fuit, ergo ex quo fuit persona fuit? Si autem ex quo fuit persona fuit, quomodo persona assumpta non est quae persona fuit, quando assumpta est? Sed considera. Non te perturbet sermonis involucrum: fides quaeritur. Sermo multa perturbat. Intende tibi. Ex quo fuit persona fuit, quia ex quo fuit unita fuit. Quare ergo non dicimus personam assumptam? Intende. Quando assumebatur, uniebatur. Ex quo coepit uniri coepit et ex quo uniri coepit persona esse coepit, non tamen inquantum erat, sed inquantum unita erat. Si per se aliquando esse habuisset, ex se persona habuisset. Quia autem semper unita fuit, semper una cum illo cui uniebatur persona fuit. Ideo non dicimus hominem personam assumptam esse, sed assumptum esse hominem in personam, quia humana natura in Christo ex eo quod fuit persona non fuit, quia per se non fuit. Sed ex eo quod unita fuit, una cum illo cui uniebatur, persona fuit. Persona enim notat discretionem. Propterea quod per se persona fuit, ex se persona non fuit. Idcirco non est assumpta persona, sed natura, quia quod assumptum est rationalis naturae, sicut extra assumptionem per se esse non habuit, ita personam esse non habuit. Sed dices: Quare ergo assumptus esse dicitur, si persona assumpta non dicitur, cum illud rationalis naturae quod assumptum est, ante ipsam unionem nec homo nec persona fuit, quia extra unionem per se nunquam fuit, quoniam assumptum est ex quo fuit? Sed considera quia id rationalis naturae quod assumptum est ex eo quod fuit homo, id est humana natura, esse habuit. Quia ergo assumptum est in eo quod fuit, ex quo homo fuit, ideo homo assumptus est. Id enim assumptum est quod homo fuit in eo et ex eo quod assumptum est, quia autem id quod assumptum est rationalis naturae ex eo quod fuit persona non fuit, quia per se non fuit; sed ex eo quod assumptum est unitum est, et ex eo quod unitum est, una cum Verbo uniente persona est. Idcirco persona assumpta non dicitur, sed natura, quia quod assumptum est ex eo quod fuit, et natura et homo, id est natura humana esse habuit; persona autem non ex eo quod fuit, quia illud per se nunquam fuit, sed ex eo quod Verbum personae unitum est, esse coepit. Propterea homo assumptus est, id est humana natura, non persona.