|
Omnia per sapientiam Dei facta sunt; ad ipsam autem sapientiam facta non
sunt, nisi illa solum quae sapientia frui possunt. Haec autem sunt
ratione utentia, et intelligentiam sensumque percipiendi boni malique
fugiendi habentia. Quorum pars sursum erat condita in angelis, pars
deorsum in hominibus ordinata. Igitur homo non solum per sapientiam Dei
factus erat ut esset, sed etiam ad sapientiam Dei factus erat ut beate
esset, ut illa videlicet frueretur eo sensu quo sapientia percipi
potest. Sed quia peccando sensum amisit quo sapientia frui debuisset,
oblitus est ipse comedere panem suum, et refectionem illam qua vivunt
animae in corporalem commutavit delectationem. Terrenis igitur et
corporalibus sensu et affectu immersus, non potuit se ad spiritualium
cogitationem sive amorem erigere, sed sola ea quae carnis sunt sapiens,
spiritualium jucunditatem non agnovit. Ipsa autem Dei sapientia noluit
amittere hominem qui propter ipsam factus fuerat. Et cum ipsa sursum
esset, ille, deorsum, venit ubi ille erat, ut eum revocaret ad se unde
ceciderat. Factum est Verbum caro ut homo inter homines esset, qui Deus
erat supra homines. Et versus est panis ille in lac, ut a parvulis sumi
possit. Sapientia sursum panis erat, et eadem ipsa sapientia deorsum lac
erat. In divinitate panis, in humanitate lac. Sic enim parvuli sensu per
lac humanitatis nutriti sunt, et roborati sunt ad panem divinitatis, ut
idem ipse utrobique reficeret, et reficiendo languidos ad incorruptionem
repararet. Dedit ergo reparandis ad incorruptionem alimentum
incorruptionis. Parvulus quidem immaculatam carnem quam sumpsit de
Virgine matre, perfectis autem incorruptibilem divinitatem quam habuit
de aeterno Patre. Istis ut interim non deficerent in via, illis ut
postea perficerentur in patria. Istis ad consolationem, illis ad
glorificationem. Propter hoc ergo Dei Filius pro redemptione hominum
homo factus est, ut caro per carnem liberaretur, et generi humano de suo
sumeretur pretium redemptionis, quatenus inde remedium fieret, unde
vitium contractum fuerat, et in eodem monstraretur et peritia medici et
justitia redempti, quando de suo et sanando invenitur remedium, et
pretium redimendo. Quia vero a corruptione liberandum erat, idcirco
pretium redemptionis incorruptum esse debuerat. Propterea mater Virgo
electa est ut de munda immaculatus nasceretur, ut sicut in coelo Deus
habuit Patrem immortalem aeternus, sic in terra haberet matrem Virginem
incorruptus. Igitur in coelo qualis Pater talis Filius, et in terra
qualis mater talis filius. In coelo cum Patre aeternus et immensus, in
terra cum matre immaculatus et mansuetus. In coelo cum Patre incorruptus
et sublimis, in terra cum matre virgo et humilis. In coelo imago Patris,
in terra imitator matris. Mater virgo erat, et in humilitate exsultabat.
Filius Virginis virgo humilitatem commendabat. Talis ergo Agnus, qualis
mater Agni; ex munda mundus, ex Virgine incorruptus. Per Virginem
veniens ad nos: per virginitatem praecedens nos. Per incorruptionem
veniens ut peccatum tolleret, per virginitatem praecedens ut virtutem
demonstraret. Veniens ut conferret remedium, praecedens ut daret
exemplum. Non enim potuit arbor bona malum fructum facere, sicut arbor
mala fructum bonum facere non potest (Matth. VII; Luc. VI). Quoniam
omnis arbor ex fructu suo cognoscitur, radix integra, et ramus
incorruptus.
Hujus ergo adventus Gabriel nuntius missus est, ut novam in carne Filii
Dei nativitatem praedicaret, in qua forma servi, domino sociata, hostem
potenter devicit. Fortis in illo, non tamen violenta ad inferendam
injuriam, sed efficax ad justitiam obtinendam. Propterea Gabriel missus
est, quod fortitudo Dei interpretatur, quia ipsam etiam infirmitatis
fortitudo fuit, quoniam in ea superatus est inimicus, et capta praeda a
violento reducta est. Tres enim perierant, et subsecutus est quartus,
scilicet Redemptor eorum. Primus sine masculo et sine femina; secundus
de masculo, sine femina; tertius de masculo et femina; quartus sine
masculo de femina. Adam quippe nec de masculo nec de femina erat; Eva
autem de masculo sine femina: qui autem de illis erant, de masculo simul
et de femina erant. Et ceciderunt primi masculus et femina, et per eos
qui post eos erant omnes de masculo et femina. Et quia primus auctor
culpae dejectus est a femina, auctorem gratiae sine masculo concepit et
peperit femina, ut idem sexus initium gratiae esset, qui peccati origo
exstiterat. Propterea ait: Ave, gratia plena, Dominus tecum (Luc. I).
Vere enim Maria gratia plena fuit, per quam gratia descendit super omnes
filios hominum. Primum gratia super eam, postea gratia in ea: deinde
gratia ex ea. Super eam, ad umbrationem; in ea, ad fecunditatem; ex ea,
ad salvationem. Venit enim gratia ut humanam naturam visitaret, et
intravit ad eam unde exierat. Per feminam enim exierat, et per feminam
intravit. Et venit gratia primum in ipsam, deinde descendit in illud
quod erat ex ipsa, et sumpsit de carne Virginis naturam, hostiam pro
natura, quam liberam pro liberandis offerret, ut prius in ipsam totum
effunderet, quod per ipsam post modum redemptis omnibus exhiberet.
Ideo gratia plena, de qua ortus est fons gratiae. Et ideo, o Virgo
gratiosa, totum nobis quodammodo est a te, quod per per illum nobis est
qui natus est ex te. Gratia plena, intantum plena, ut ex tuo redundante,
totus hauriat mundus. Si enim prudentes virgines oleum acceperunt in
vasis suis cum lampadibus (Matth. XXV); tu, prudentissima Virgo, et
Virgo virginum, non unum tantum vas habuisti oleo gratioe repletum, quo
lampadem tuam inexstinguibiliter ardentem nutrires, sed aliud gestasti
vas redundans et indeficiens, ex quo effuso eleo misericordiae omnium
lampades illuminares, et vasa omnium usque ad summum et perfectum
impleres, et in illo nihil minueres. Prudens ergo fuisti ut tibi
provideres, nec timida ut aliis subvenires. Nec dixisti: Ne forte non
sufficiat mihi et vobis (ibid.), sed sciens quod sufficeret et tibi et
nobis, sufficienter retinuisti et sufficienter tribuisti. Lumen in
lampade fuit in carne virginitas; oleum in vase in corde humilitas. Et
erat aliud vas humanitas Verbi in utero tuo gratiae plena, ex cujus
plenitudine tu quoque accepisti et lumen virginitatis in carne et oleum
humilitatis in corde. Postea autem partu intemerato nobis propinans
ipsum indeficiens tribuisti, ut ex illius plenitudine effunderetur, quo
et lampades nostrae exstinctae illuminarentur et vasa vacua replerentur.
Si gratiae plena fuisti, cum de terra carnis tuae fons gratiae erupit:
ut manaret super omnem terram, et irrigaret aridam, et sterilem
fecundaret. Ex hac plenitudine gratiae et illa acceperat quae sterilis
conceperat, quae et Virginem fecundam ad se venientem agnovit et dixit:
Unde mihi hoc, ut veniat mater Domini mei ad me? (Luc. I.) Bene mater
Domini, quia in forma servi Dominus majestatis advenit. Qui enim natus
est homo, idem erat et Deus. Ex eo quod assumptus est, filius Virginis;
ex eo autem quod assumpsit, Filius majestatis. Idem tamen et filius
Virginis, et Filius majestatis. Et propterea qui assumptus est homo,
naturalis est Filius Dei, propter eum qui assumpsit; verus est filius
hominis, propter eum quem assumpsit. Nemo igitur dicat Christum Filium
adoptivum, cum naturalis sit Filius, quoniam quem assumpsit homo, et qui
assumpsit Deus, non duo filii sunt, sed unus est Filius, Deus et homo,
Jesus Christus. Ideo mater Domini est quae genuit formam servi, quia in
forma servi erat majestas Domini, et unus cum forma servi et majestate
Domini. Bene ergo matrem Domini sui vocat quae Deum credidit esse ipsum
qui homo conceptus fuerat, et portabatur in utero Virginis secundum
carnem, qui deitate sua omnia portabat. Ideo ait: Unde hoc mihi, ut
veniat mater Domini mei ad me: Et beata quae credidisti, quoniam
perficientur in te omnia quae dicta sunt tibi a Domino. Tunc ait Maria:
Magnificat anima mea Dominum (ibid.). De quo ante allegorias in
Evangelium Lucae explicatio posita est.
|
|