|
Memini dudum, de ecclesiasticis officiis dum parva quaedam ad memoriae
conservationem mihi ipsi scriberem, te, frater amantissime,
quaterniunculum meum extra armorioli clausulam incaute derelictum
invenisse, et aliqua quae tibi placere videbantur legisse. Cum autem
postea ejusdem tibi fieri copiam saepius postulares, negabam, nunc
opusculum inexpletum esse asserens, nunc incorrectum; et utrumque vere.
Ipsa enim ecclesiastica officia, quibus agendis divina gratia parvitatem
nostram deservire voluit, de ecclesiasticis officiis agere non sinebant.
Sed ne forte propter dilationem nimiam aliquid aliud suspiceris, partem
noctis sopori furatus, feci quod potui. Eaque quae mihi ipsi dictaveram
et quaedam alia in Patrum tractatibus inventa moderata brevitate
perstrinxi, ut et memoria concludi possint, et taedium lecta non
afferant. In quibus si quid laudabile inveneris, meum nullatenus
arbitreris. Nihil enim hic meum dixerim, nisi quod in diversis reperta
libris, prout potui breviando transcripsi, et quasi paleas amovens grana
congregavi. Pauca etiam, sed quae nihil scrupuli habent, non ingenio meo
inventa sed ab ore suscepta magistrorum, quia perutilia videbantur
apponere curavi. Verbis communibus et rebus ipsis de quibus agitur
cognatis opus explicare congruentius duxi, quam schismatum varietatibus
involvere, et res per se fulgidas decolorando verba colorare. Sicut enim
mulier pulcherrima inde pulchritudinis suae amittit pretium, unde turpis
sibi umbratilem quamdam pulchritudinem in oculis hominum acquirit, sic
colorum rhetoricorum cerussa et purpurisso caetera exornantur, quae
autem proprium fulgorem habent, eorumdem super inductione fuscantur. Si
quid in hoc opusculo vel insufficienter, vel non recte inspexeris, tu,
frater charissime, corrigere non pigriteris, sive cum notula aliqua mihi
corrigendum remittere. Titulos capitulorum annotare placuit et numeros,
ut quod quaesieris facilius queas invenire.
|
|