CAP. IX. De extersione altaris cum lineo panno. |
Postea altare linteo extergitur. Linum enim de terra ortum, cum magno labore perducitur ad candorem. Ergo quasi linteo altare non manufactum extergimus, quando Christum per angustias passionis intrasse praedicamus in gloriam, et eos qui de corpore ipsius sunt, quod est Ecclesia, ad ejus imitationem invitamus. Deinde offertur incensum, quod significat orationes sanctorum, quia pro eis debent orare praelati, quos ad tolerantiam passionum invitant. |