|
His expletis, pontifex crucem facit de chrismate in medio altaris;
deinde per quatuor ipsius cornua, sicut prius fecerat de aqua
consecrata. Et est ordo congruus, ut post emundationem per aquam et post
alia quae dicta sunt, oleum adhibeatur, quia et sancta Ecclesia prius in
aqua mundatur baptismatis, et sic unctione chrismatis insignitur per
manus pontificis. In qua unctione datur Spiritus sanctus ad diligendum
Deum et proximum, sicut in ea unctione quae fit in baptismo datur idem
Spiritus ad remissionem peccatorum. Ungitur ergo altare et cantatur
Antiphona: Unxit te Dominus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal.
XLIV). Ut in hac unctione intelligamus gratiae plenitudinem quae
praecessit in capite, et misso Spiritu sancto die Pentecostes refulsit
in apostolis. De qua etiam plenitudine, teste Joanne, omnes accepimus
(Joan. I). Unde consecrato altari cruces undique chrismantur in
parietibus.
|
|