CAP. XI. Quid sit quod altare velaminibus albis cooperitur?

Peracta denique consecratione, altare velaminibus albis cooperitur, quibus et sacramentum novitatis intelligitur in baptizatis, et praenuntiatur gloria futurae incorruptionis, quae erit in dedicatione illa gloriosa quae jam completa in capite, in membris exspectatur adimplenda.