|
Quoniam de ecclesiae consecratione, prout brevitatis ratio poscebat,
egimus, sub eadem compendii regula de eis quae in Ecclesia geruntur,
aliquid dicamus. Septem sunt principalia sacramenta quae in ecclesia
ministrantur, quorum quinque generalia sunt, quia ab eis neuter sexus,
nulla aetas, conditio nulla excluditur, videlicet baptismus,
confirmatio, Eucharistia, poenitentia, unctio infirmorum. Duo
particularia sunt, eo quod non tribuantur omnibus, sed quibusdam
hominum, ordines scilicet et conjugium. De his omnibus scribere
necessarium duxi, ut memoriter teneam quid in his acceperim, sive
ministrem, si quando aliquod eorum manibus meis ministrari contingat.
Alioquin ad usus aliorum panes porto, nec gusto, divina tamen gratia sua
non deserente sacramenta. Notandum igitur quod praedicta quinque
sacramenta generalia remedia sunt contra peccata, et originalia, et
actualia. Et est baptismus intrantium Ecclesiam: confirmatio stantium
quasi in pugna, poenitentia lapsorum sed resurgentium, eucharistia
manentium in Ecclesia, unctio exeuntium ab hac vita. Quae quidem remedia
ante legem fiebant per sacrificia: sub lege, et per circumcisionem et
per sacrificia. Sacramentum duobus modis dicitur. Aliquando enim
sacramentum dicitur sacrae rei signum, velut in baptismo exterior
ablutio, quae interiorem significat emundationem. Aliquando dicitur
sacramentum quasi sacrum secretum, velut sacramentum incarnationis et
hujusmodi. Sacramentum autem in tribus consistit, videlicet in factis,
in dictis, in rebus. In rebus, ut est aqua et oleum, in dictis, ut est
invocatio Trinitatis; in factis, ut est submersio in aquam et
insufflatio.
|
|