CAP. XIII. De baptismo.

Primum sacramentum est baptismus. Est enim quasi janua omnibus atria Ecclesiae introeuntibus. Est autem baptismus immersio hominis in aquam, facta in nomine Trinitatis. Baptismus interpretatur ablutio. Circa sacramentum baptismi, haec inquisitione digna videntur: Quae sit ejus forma, a quo sit ministrandum, quae ejus efficacia, et unde, et quando incoepit. In baptismo haec forma servanda est, ut in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizetur. Sic enim Magister summus docuit discipulos dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matt. XXVIII). Legitur tamen in Actibus apostolorum apostolos baptizasse in nomine Christi. (Act. X). In quo, ut Ambrosius ait, Pater intelligitur a quo unctus est, et Filius qui unctus est, et Spiritus sanctus quo unctus est. Administratio autem baptismi sacerdotum est ex institutione. Necessitate tamen instante, baptizare possunt alii altaris ministri ordine servato dignitatis, ut praesente diacono subdiaconus baptizare non praesumat; sic in caeteris. Absentibus altaris ministris, et clericis omnibus, et urgente necessitate, laicus baptizare potest. Si nec laicus praesto fuerit, mulier baptizet. Si nulla alia reperiri potuerit, mater ipsa baptizet. Nec propter haec a viro suo separabitur, quia per necessitatem excusatur. Virtutem autem et efficaciam dat baptismo, et baptismus Christi, et sanguis Christi. Ipse enim ad baptismum Joannis accedens, vim regenerativam contulit aquis, ut efficaciam remissionis haberent, non tamen ex seipsis, sed ex gratia operante per sanguinem fusum pro peccatis. In cujus figura quoniam sacrificiorum sanguis fundebatur sub lege, etiam ex ipso remissionis efficaciam habuisse creditur. Tempus baptismi incoepit quando dictum est: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti. Qui tamen priusquam praedicationem apostolorum audire possent sine baptismo decesserunt, non ideo perierunt, postquam autem in omnem terram sonus praedicationis eorum exivit (Psal. XVIII), non salvatur non solum qui baptizatus non fuerit, ut ait Augustinus, sed qui nec esse potuerit. De illis tamen qui ad baptismum properant et interim decedunt quaeritur utrum salventur. Quod inde videtur quia in contritione cordis et proposito confessionis dimittuntur peccata, juxta illud: Dixi: Confitebor adversus me injustitiam meam Domino (Psal. XXXI), etc. Verbi gratia: Aliquis contritus est corde, et confessus iniquitatem suam coram sacerdote, habet etiam dilectionem Dei et proximi, ut Cornelius: cur igitur non intraret ad nuptias cum vocatus sit et habeat vestem nuptialem? Aliquibus tamen visum est talem non posse salvari, quoniam scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei (Joan. III). Hanc autem litem dirimit Augustinus, dicens: Quantum valeat sine visibili etiam sacramento baptismi, quod ait Apostolus: Corde creditur ad injustitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X), in illo latrone declaratum est. Sed tunc impletur invisibiliter cum mysterium baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit. Quibus verbis solvit Augustinus quod ab adversa parte objectum est: Nisi quis renatus. Quod sic intelligendum docent ipsa Augustini verba: Qui renasci contempserit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum. Quod autem martyrium locum baptismi suppleat, nulli est dubium. Qui baptizati fuerunt baptismo Joannis, rebaptizati leguntur. Non enim erant renati ex aqua et Spiritu sancto. Baptizati autem etiam ab haereticis in forma a Christo tradita, scilicet cum invocatione Trinitatis, non rebaptizantur. Si praeter formam illam, rebaptizantur, imo vere baptizantur: quia prius baptizati non fuerant.