CAP. XIV. De verbis rustice prolatis, et quare in aqua tantum fiat baptismus.

Si sacerdos sive alius in baptizando corrupte proferat verba, ut in nomine patria et filia et spiritu sancta, non tamen errorem aut haeresim intendens, sed ex ignorantia, non est rebaptizandus. Ideo non in vino vel oleo sed in aqua tantum institutum est baptismum celebrari, ut sacramentum cum re sacramenti convenientiam haberet, et per visibile sacramentum res invisibilis possit intelligi. Ablutio enim exterior emundationem significat interiorem. Ab abluendum autem nil accommodatius aqua potest inveniri.