CAP. XV. De responsione patrinorum pro puero.

In persona pueri respondent patrini Credo, id est sacramentum fidei accipio, quia hic, sicut dicit Augustinus, sacramentum fidei fides appellatur. Quod autem in persona pueri dicunt: Abrenuntio Satanae, etc., spondent puerum, si ad annos discretionis venerit, sic et sic facturum. Per quae verba puer obligatur in posterum, ut nisi sic fecerit, promissionis violatae reus habeatur. Nullus baptizari potest in utero matris, non enim renasci potest nondum natus. Quod autem Jeremias et Joannes in utero sanctificati sunt, in miraculis est habendum divinae potestatis. De qua tamen sanctificatione diversi diversa sentiunt. Nam quia sanctificatio cum peccato originali non est, dicunt quidam eos sanctificatos in utero, id est a peccato originali mundatos. Mihi sine potioris sententiae praejudicio, videtur quod propter futurae sanctitatis signa, in utero sanctificati dicuntur, quia nec tunc charitatem habuisse credendi sunt, penes quam totius est summa sanctificationis, nec charitatis sive alterius gratiae sacramentum.