CAP. XVI. Quid in baptismo dimittatur.

Per baptismum reatus dimittitur, Poena autem pro peccato inflicta non tollitur: illa scilicet poena temporalis quam quotidie in frigore et aestu et fame et siti hujusmodi sentimus, quae in nobis manet, ut vita aeterna ardentius quaeratur a nobis. Illa quae praecedunt baptismum, ut exorcismus, id est abjuratio, et catechismus, id est instructio minuunt diaboli potestatem, non conferunt peccatorum remissionem. Quaedam etiam ibi sunt ad honorem sacramenti.