CAP. XVII. De die scrutinii.

Notandum etiam quod baptizandi in sabbato paschali, quarta feria quartae hebdomodae Christianae militiae, id est quadragesimae, deferuntur ad ecclesiam ut exorcizentur et catechizentur. Ideo autem quarta feria quartae hebdomadae hic officio deputata est, ut qui baptizandi sunt, ipso numero intelligant se non ad otium, sed ad Christianam vocari militiam; ac si quarta aetate, scilicet juventute quae pugnae est apta, ad militiam eligantur. Et quia praedicta quarta feria de fide inquiruntur et instruuntur, ideo dies illa dies scrutinii, et, officium illud scrutinium, appellatur. Vocantur autem praedicta die per lectionem quae praecedit epistolam quae et ipsa de aquis baptismi est, sicut et ordinandi propter similem causam quarta feria Quatuor Temporum ante Epistolam vocantur per lectionem quae pertinet ad Spiritum sanctum, per quam scilicet consecrandi sunt. Unde et ea die veniunt de iis quae ad officium suum pertinent requirendi et examinandi.