CAP. XVIII. De antecedentibus ante baptismum.

Sunt et alia quaedam circa baptizandos consideranda. Signantur enim primum in fronte, in pectore, inter humeros, in auribus, in ore, crucis signaculo, cujus virtute et omnia sacramenta complentur, et omnia diaboli figmenta frustrantur. Sic cum occiderentur primogeniti Aegypti, populus Hebraeorum, signatis postibus domorum sanguine agni paschalis in typo Dominicae passionis, salvatus est. Sic etiam apud Ezechielem ab imminenti clade Jerusalem liberandi praenuntiantur qui litteram Thau (quae figuram crucis exprimit) in frontibus haberent insignitam. Postea datur sal benedictus in os baptizandi, ut sale sapientiae sit conditus. Exsufflatur non quidem creatura Dei in ipso, sed diabolus in cujus regno propter peccatum natus est, exsufflatur ab ipso, id est, per Spiritum sanctum cujus signum est flatus exterior, amovetur, dum per ea quae ibi dolet agi, potestas ejus minoratur, nondum omnino tollitur. Nondum enim per baptismum renatus est, sed tantum per crucis signum et caetera quae circa eum acta sunt in utero matris Ecclesiae conceptus et nutritus, ut tandem per aquam salutis Christo renascatur. Deinde tanguntur aures et nares cum saliva; quae, quoniam a capite descendit, supernam signat sapientiam. Cujus tactu et aures cordis aperiuntur ad intelligendum verbum Dei, et nares cordis ut sentiant fragrantiam unguentorum Christi, et dicat cor, eam sentiens: In odore unguentorum tuorum currimus (Cant. I). Hanc formam Christus Ecclesiae tradidit, quando, muti et surdi os et aures tangens, dixit: Ephpheta: quod est adaperire (Marc. VII).