CAP. I. De dedicatione

Dedicatio sive consecratio ecclesiarum episcopali dignitati reservata est, sicut et consecratio virginum et ordinatio clericorum. In primis episcopus ad consecrandam accedens ecclesiam aquam benedicit, cui et salem benedictum admiscet. Inde ecclesiam ter gyrando exterius aspergit. In quo et baptismi, et poenitentiae comitantis baptismum, figura praetenditur. Sic enim homo cum baptizatur, propter tres personas, quarum muneris est peccatorum remissio, ter in aquam mergitur. Per poenitentiam autem dimittit Deus quidquid humana perversitas cogitatione, locutione, vel actione committit. Quod bene in aqua et sale figuratur, quia et a sordibus emundat, et a vitiorum putredine mentem conservat. Interim in ecclesia locis duodecim luminaria sunt accensa: quibus significatur ardens et lucens apostolica doctrina, quae et in ecclesia materiali praedicatur, et in templo non manufacto per Spiritum sanctum accenditur. Sic quoque cum tabernaculum a Moyse Domino jubente constructum fuisset dedicatum, duodecim duces eadem munera obtulerunt, sed diebus diversis (Num. VII), hoc significante Spiritu sancto quod apostolica doctrina, quocunque tempore praedicata, in Ecclesia concors esset et indivisa.

Et notandum quod ecclesia, antequam pontifex eam ingrediatur, populi, ignorantis Deum et perfidiae tenebris inclusi, typum gerit. Quam ter circuit pontifex aqua benedicta admisto sale aspergendo, sicut dictum est, subsequente clero et populo, quia sicut leo rugiens diabolus circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V), sic praelatus Ecclesiae circuire debet quaerens quem a faucibus leonis illius eripiat, ad poenitentiam adducens et baptizans. Unde et Petrus ait: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum (Act. II).