CAP. XX. De veste alba et communicatione parvulorum.

Exinde datur baptizato vestis candida, quae innocentiam significat; et stolam jucunditatis perpetuae, si innocentiam servaverit, ei pronuntiat. Ad ultimum datur cereus accensus in manu ejus, quatenus illud Evangelii implere doceatur: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent, non vos, sed Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V.) Ominibus his novus homo in utero matris Ecclesiae inchoatur, provehitur, consummatur, et universitati Ecclesiae aggregatur, hoc est corporis Christi membrum efficitur. Unde si ejus valetudinis est, sacramenta unitatis, id est corpus et sanguinem Christi, accipere debet. Pueris recens natis idem sacramentum in specie sanguinis est ministrandum digito sacerdotis, quia tales naturaliter sugere possunt. Augustinus ad Bonifacium contra haeresim Pelagianorum : In Ecclesia Salvatoris per alios parvuli credunt sicut ex aliis quae in baptismo dimittuntur peccata traxerunt. Nec illud cogitetis eos vitam habere posse qui sunt expertes corporis et sanguinis Christi, dicente ipso Domino: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem (Joan. VI), etc., ergo si sine periculo fieri potest, juxta primariam Ecclesiae institutionem sacramentum eucharistiae in specie sanguinis est tradendum pueris. Unde ignorantia presbyterorum, adhuc formam retinens, sed non rem, dat eis loco sanguinis vinum, quod penitus supervacuum arbitrarer si sine scandalo simplicium dimitti posset. Si autem in reservando sanguinem Christi, vel in ministrando, pueri immineat periculum, potius supersedendum videtur. Nec terreant vos praemissa Augustini verba. Ipse enim alibi, quasi ea determinans, dicit: Nulli est aliquatenus ambigendum, tunc unumquemque fidelium corporis sanguinisque Domini participem fieri, quando in baptismo membrum corporis Christi efficitur, nec alienari ab illius panis consortio, etiamsi antequam illum panem comedat et calicem bibat, de hoc saeculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat.