|
Cum vero ad intelligibiles annos pervenerit, monendus est a presbyteris
et ab iis per quorum vocem Satanae abrenuntiavit et fidei Symbolum
accepit, quatenus quod per aliorum ora promisit jam studeat corde
credere, et ore proprio confiteri, et opere imitari. Unde Augustinus in
sermone habito Dominica prima post Pascha: Vos ante omnia tam viros quam
feminas moneo qui filiolos in baptismo suscepistis, ut cognoscatis vos
fidejussores exstitisse apud Deum pro illis. Ideo semper illos monete ut
castitatem custodiant, justitiam diligant, charitatem teneant, hoc
omnibus faciant quod sibi fieri volunt. Ante omnia Symbolum et Dominicam
orationem et vos ipsi tenete, et illis quos excepistis ostendite, et
paterno affectu eos in Domino diligite.
|
|