CAP. XXII. De confirmatione.

Cum in baptismo plena sit facta peccatorum remissio, quid confert confirmatio? In baptismo datur Spiritus ad remissionem, hic vero ad robur. Per hanc enim contra hostes invisibiles armamur. Sine hoc sacramento potest homo salvari, si non ex contemptu dimiserit. Est autem adeo necessarium et efficax ut episcopali dignitati ministratio ejus reservata sit, et ut ab alio traditum, habeatur irritum.

De eucharistia in sequentibus dicemus ubi de missa tractatus habebitur.