|
Poenitentia est commissa flere, et flenda nolle committere. Et: Est, ut
dicit Hieronymus, secunda tabula post naufragium, quia si quis de
munditia in baptismo recepta periclitatur, per poenitentiam resurgere
potest et evadere. Ut autem poenitentia sit utilis, tria sunt
necessaria: cordis compunctio, oris confessio et satisfactio. In
contritione tamen cordis ante oris confessionem peccata dimitti
credendum est, propter illud: Dixi: Confitebor adversum me injustitiam
meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI). Quid
igitur prodest sequens oris confessio? Multum. In cordis enim
contritione dimittitur reatus et aeternae damnationis debitum pro
criminalibus, sed non debitum poenae temporalis. Deus enim misericors et
justus sic peccata dimittit, ut ea tamen non relinquat impunita; poenam
autem temporalem recipit pro aeterna. Illa autem ad sacerdotis arbitrium
habenda docetur, ubi mundato a lepra dictum est: Vade, et ostende te
sacerdotibus (Matth. VIII), etc. Quod si post contritionem contemnatur,
aut peccata jam dimissa redeunt (secundum quosdam) aut peccato
ingratitudinis pari, dimissis omnibus, reus tenetur qui gratiae Dei
ingratus invenitur.
|
|