CAP. XXV. Qualiter sacerdos peccata dimittit.

Solus Deus peccata dimittit. Habent tamen auctoritates quod sacerdotes peccata dimittunt, et quod Deus per eos ea dimittit. Sed sacerdotes peecata dimittere dicuntur, quia sacramenta ministrant, in quibus et per quae peccata auctoritate divina dimittuntur. Vel ideo sacerdotes peccata dimittere dicuntur, quia eum qui pro peccatis suis excommunicationis vinculo ligatus fuerat absolvunt. In quo suo modo peccata dimittunt, quia eum propter praecedentia peccata non amplius debere vitari ostendunt. Retinent autem peccata iterum et iterum ut magis evitentur, excommunicando: Domino utrumque approbante sicut dictum est apostolis: Quorum dimiseritis peccata, dimittentur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX). Non ergo de omnibus peccatis intelligendum videtur secundum hunc modum remissionis vel retentionis, quod sacerdotes ea dimittant vel retineant, sed de eis tantum propter quae lata est sententia excommunicationis. Secundum priorem modum de omnibus potest intelligi.