|
De injuste excommunicato quaeritur utrum apud Deum ligatus sit. Si enim
non est, quid est quod in typo Ecclesiae dictum est Petro: Quodcunque
ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis? (Matth. XVI.) Sed
forte solutionem mendicans dices: Quodcunque ligaveris juste super
terram, erit ligatum et in coelis. At quomodo dicetur injuste dedisse
sententiam, qui rei veritatem scire non praevalens secundum audita recte
judicavit? Item beatus Gregorius ait: Sententia pastoris sive justa sive
injusta timenda est. Ad quid ergo timenda est si non tenet? Econtrario
videtur quod sententia injuste lata in irritum cedat. Dicit enim
decretum, causa 11: Si lata fuerit in te sententia, depone errorem et
evacuata est sententia. Errorem dicit culpam propter quam datur
sententia. Si ergo deposito peccato propter quod data est sententia,
ipsa evacuatur, multo magis vacua est ab initio, quae non propter
peccatum ejus qui in causam ductus fuerat, sed ex odio sacerdotis est
pronuntiata, vel sine ordine canonico vel ex causa injusta. Haec tria
namque in sententia excommunicationis pensanda sunt: animus judicis,
ordo et causa. Quorum si unum pervertatur, dicitur injusta, modo ex
animo, modo ex ordine, modo ex causa. Cum autem praedicta tria ad
sententiae justitiam exigantur, videlicet ut animo correctionis detur
non odii, et ordine canonico, et pro causa talem promerente sententiam,
causa prae omnibus judicium obtinere videtur ut si causa non
praecesserit, excommunicatio vera non sit, nec apud Deum teneatur
ligatus, qui sine culpa sua fuerit excommunicatus. Quomodo enim sine
culpa potest quis ligatus esse apud Deum, qui merita causarum sine
fallacia solus examinat? Nam et apud homines injustum habetur, ut quis
sine merito puniatur. Denique excommunicationis et absolutionis idem est
(quantum ad hoc) judicium. De absolutione autem sic loquitur beatus
Gregorius: Tunc vera est absolutio praesidentis, cum interni arbitrium
sequitur judicis. Quod bene quatriduani Lazari illa resurrectio
designat, qua mortuum Dominus vocavit et vivificavit, dicens: Lazare,
veni foras (Joan. XI), et postmodum is qui vivens fuerat egressus, a
discipulis est solutus. Ex qua consideratione nobis intuendum est quod
illos nos debemus per pastoralem auctoritatem solvere, quos auctorem
nostrum intelligimus per suscitantem gratiam vivificare. Ex his verbis
videtur nec excommunicationem nec absolutionem veram esse, quae non
sequitur summi pastoris sententiam, quae merita causarum exanimat nec
aliquem immeritum damnat. Augustinus in psalmum XXVIII: Praevalebit in
te falsum testimonium, sed apud homines. Nunquid apud Deum valet, ubi
causa tua dicenda est? Quando Deus erit judex, alius testis quam
conscientia tua non erit. Inter justum judicem et conscientiam tuam,
noli timere nisi causam tuam. Ut hanc quasi contrariarum litem rationum
dissolvere possis, vide quando dictum est Petro in typo Ecclesiae:
Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis (Matth.
XVI). Invenies hoc dictum esse in datione clavium regni coelorum. Ac si
diceret Dominus: His clavibus utere, et quidquid secundum eas ligaveris
vel solveris, ligatum erit vel solutum erit apud me. Quod est: Ratum
erit apud me quidquid secundum has quas tibi do claves feceris. Hae
claves, potestas et discretio intelliguntur. Discretio autem datur ut
clavis, quando usus ejus conceditur, sicut pennas avi dare dicitur qui
solvit ligatas. Discretio autem quaedam est in re, quaedam in
operatione. Discretio est in re, qua sine fallacia verum a falso
discernitur. Discretio in operatione, qua ordine judiciario proceditur
in causa, et secundum audita recte judicatur. Quod et sine fallacia et
cum fallacia fieri contingit. Discretio autem quae hic clavis dicitur,
utrumque complectitur. Si quis ergo potestatem excommunicandi habens, ea
discrete utatur, ut ordine judiciario procedat, et diligentiam quam
potest adhibeat, verum etiam a falso sine fallaciae nubilo discernat,
ipse ex potestate sibi tradita ligat, et qui sic ab eo ligatus est apud
homines, etiam apud Deum ligatus est, id est ratum habet Deus quod
potestate sua discrete utendo fecit minister ejus. Et sicut in terra
ligatus est, id est, ab Ecclesia militante separatus, ita etiam a curia
coelesti, ut sicut nullus hominum cum eo habet colloquium, ita nullus
angelorum ei credatur praestare auxilium. De eo qui ordine judiciario
ligatus est pro causa tamen injusta, dicimus quod non est ligatus apud
Deum, nisi contumax inveniatur, salva tamen Evangelii veritate dicentis:
Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis. Coelorum
enim nomine praesens Ecclesia designatur. In qua excommunicatus habetur
et evitatur ut excommunicatus, et si apud homines teneat sententia, apud
Deum non tenet, et ideo irritari meretur. Si post appellationem ad
majorem audientiam fuerit excommunicatum, non tenet sententia, sed ipso
jure habetur irrita.
|
|