CAP. XXVII. De unctione infirmorum.

Unctio infirmorum ab apostolis est instituta. Unde Jacobus: Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae et ungant eum oleo sacro, et alleviabit Dominus infirmum; et si in peccatis fuerit, dimittentur ei (Jac. V). Hic sacramentum est unctio, res sacramenti peccatorum remissio. Hoc sacramentum contemnere, damnabile est. Sine contemptu absque eo decedere, damnabile non est. Hoc sacramentum saepius iterari potest, sicut et quod majus est eucharistiae sacramentum. Augustinus tamen dicit sacramentum non esse iterandum. Sed hoc de sacramentis baptismi et confirmationis, de quibus tunc sermo erat, intelligendum est; vel forte non dicitur iteratio sacramenti, etsi pro parte iteretur. Licet enim iteratio fiat quantum ad personam quae iterum suscipit sacramentum, tamen non est iteratio quantum ad hostiam vel oleum.