|
Expeditis his quae de quinque sacramentis generalibus nullatenus oportet
ignorare, ad duo particularia accedamus. In quibus licet sacramentum
ordinationis dignius sit, de conjugio tamen prius nos volumus expedire.
In conjugio quoddam Trinitatis vestigium invenitur. Est enim vir
principium, unde mulier. De quibus procedit tertium, id est proles.
Institutio conjugii in paradiso facta est ante peccatum propter humani
generis propagationem, dicente Domino: Crescite et multiplicamini (Gen.
I). Eadem conjugii causa manet et in Novo Testamento. Sed est et altera,
scilicet fornicationis evitatio, dicente Paulo: Propter fornicationem
unusquisque habeat uxorem (I Cor. VII). Ubi subintelligendum est, qui
legitime uxorem habere potest. Non enim sub hac universitate includendi
sunt qui sacros ordines susceperunt, vel continentiae aliter votum
fecerunt. Et sciendum quod cum in Veteri Testamento unusquisque
praeciperetur de tribu sua ducere uxorem, ut unicuique tribui sua portio
terrae promissionis absque confusione servaretur, in Novo tamen
Testamento institutum est ut quilibet de aliena tribu ducat uxorem,
propter amplificationem charitatis, ut amor qui non erat per cognationem
nasceretur per affinitatem. Unde qui ex eisdem majoribus processerunt
post septimum gradum, possunt conjugio copulari, quia ex tunc deficit
amor cognationis, et notitia personarum cessante et propinquitatis fama.
Isidorus tamen sex tantum gradus ponit, quia gradum primum, scilicet
duos fratres, non gradum appellat, sed truncum.
|
|