CAP. II. De trino accessu episcopi ad ostium basilicae.

Ut autem ostendat pontifex sibi concessam potestatem liberandi et utiliter captivandi captivitatem diaboli, sacramenta Ecclesiae ministrando, de qua dictum est: Et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI), ad singulos circuitus accedit ad ostium basilicae, et superliminare percutit virga pastorali, quae typum gerit sacerdotalis potestatis, sicut et illa quam Dominus discipulos ad praedicandum mittens in via ferre permisit. Percutiendoque dicit Antiphonam: Tollite portas, principes, vestras, etc. Principes populi, per basilicam non consecratam significati, daemones sunt; portae, per quas introeunt ad corda hominum, vitia sunt et prava opera. Haec imperat auferri ut eleventur portae per quas introitur ad aeternitatem, scilicet virtutes, ut introeat Rex gloriae ad corda hominum ad fidem venientium. Figuram autem populi praefati gerit archidiaconus, qui intus ad admonitionem pontificis quasi admirans interrogat: Quis est iste Rex gloriae? Post trinam percussionem ostium aperitur, quia trinitatis potestate pars adversa superatur. Ingrediens episcopus cum clero et populo dicit ter: Pax huic domui: quia Christus per assumptionem carnis mundum ingrediens, parietem inimicitiarum destruxit, et pacem inter coelestia et terrestria reformavit. Pontifex ergo basilicam intrans, Pax huic domui dicit, quia sancti doctores hic intendunt ut populus qui a Deo discordaverat per peccata, ei reconcilietur per bonorum operum exercitia. Ingressus episcopus ecclesiam, primo prostratus orat cum clero et populo, adimplens quod dicit Apostolus: Obsecro primum omnium fieri orationes, obsecrationes, postulationes pro omnibus (I Tim. II), etc. Surgens ab oratione nondum salutat populum dicendo Dominus vobiscum, sed ad orationem invitat quia novellus populus nondum salutatione pontificis dignus videtur. Magis autem pro eo quod ab eo orandum est, ut postea salutatione dignus habeatur. Inde est quod Dominus praedicatoribus suis praecepit ut neminem in via salutarent, quod est ut hominem adhuc hominem corde, non spiritu, id est adhuc transitoria et non spiritualia appetentem, non demulceant spe vana.