|
Conjugium autem facit consensus legitimarum personarum de maritali
copula per verba praesentis temporis expressus. Unde post hujusmodi
consensum neutri divertere licet, sive ad alterius conjugium transcundo,
sive claustrum intrando, sive votum continentiae faciendo, nisi ex
consensu alterius similiter continentiae voto sese astringentis. Ad
alias vero transire nuptias omnino illicitum est. Quod aliqui sancti,
cum jam ad carnalem copulam accedendum esset, sponsas suas et torum
nuptialem fugisse leguntur, hoc post desponsationem, in qua est pactio
de futuro, factum esse intelligendum est, non post praedictum consensum,
qui forte tunc de consuetudine non fiebat, aut non praecesserat.
Legitimae autem personae sunt ad contrahendum, quarum neutrum impedit
ordo, aut votum aut conditio, aut impossibilitas reddendi debitum, aut
cognatio, aut affinitas, aut spiritualis proximitas. Ordo impedit
conjugium faciendum et dirimit contractum, quia votum continentiae
sacris ordinibus est adnexum, ut licet verbis non fiat, nihilominus
tamen in ipsa susceptione factum intelligatur. Subdiaconatus etiam inter
sacros ordines computatur, quod non fiebat antiquitus. Votum quoque
verbis expressum impedit conjugium vel dirimit, non tamen quantum ad
judicium Ecclesiae, nisi fuerit publicum, quia Ecclesia de occultis non
judicat. Conditio quidem impedit quia si liber duxerit ancillam, et se
hoc ignorasse probaverit, separabitur. Si vero scienter hoc fecerit, non
separabitur. Impossibilitas reddendi debitum, modo ex frigiditate
naturali, modo ex maleficio contingit. In frigiditate naturali potest
ordine canonico dissolvi matrimonium. Sed frigidus ad alias nuptias non
transibit. Si frigiditatem allegaverit in divortio, et ad alterius torum
transierit, reddetur copulae priori. Si autem maleficium allegaverit et
facto divortio ad alia vota transierit, juxta decretum Hincmari Remorum
archiepiscopi remanebit in secunda copula, nec ad priorem redire
cogetur, sicut qui frigiditatem naturalem in causa divortii allegavit.
Ille enim si facto divortio ad alia vota transierit, reddetur copulae
priori. Quare? quia per opus sequens judicatur eum in causa divortii
mentium fuisse, dicendo se naturaliter frigidum esse; et Ecclesiam,
quantum ad veritatis cognitionem, fuisse deceptam. Non enim in eo erat
impossibilitas reddendi debitum ex frigiditate proveniens. Ut enim aiunt
physici, calor naturalis semel amissus nunquam redit. In eo autem
divortio quod propter maleficium impetratum est, per opus sequens
conjugii falsitas deprehendi non potest. Potest enim fieri per
maleficium ut alicui auferatur possibilitas cognoscendi istam, manente
in eo possibilitate cognoscendi aliam. Ideoque Ecclesia quod de priori
conjugio rationabiliter factum est, non rescindit. Dicunt tamen quidam
in divortio naturalis frigiditatis et in divertio maleficii eamdem
regulam esse tenendam, videlicet ut qui postea vivente compari ad alia
vota transierit, ad priorem cogatur redire copulam, decretumque
praedicti Remorum archiepiscopi Hincmari non recipiunt. In utraque tamen
causa, tam frigiditatis quam maleficii, non passim admittendum est
divortium, sed ordine canonico faciendum ut in causa frigiditatis
naturalis tam vir quam mulier septima propinquorum manu juret quod se
non cognoverunt carnaliter nec cognoscere potuerunt. Si autem maleficium
in causa divortii fuerit allegatum, prius admonendi sunt ut orationibus
et eleemosynis insistant, et benefaciendo gratia Dei praeeunte maleficii
vires evacuent. Quod si sic liberari non potuerint, septima manu
propinquorum fidem facere debent, quod maleficio impediente nec se
cognoverunt carnali copula nec cognoscere potuerunt, et sic poterunt
separari. In hujusmodi autem divortiis non est faciendum juramentum quod
fit in divortio consanguinitatis, quod scilicet carnali copula non sint
sese deinceps cognituri. Potest enim aliquis ab aliqua causa maleficii
separari, et reddita sibi coeundi cum ea possibilitate, cessante
maleficio eidem reddi. Usque ad quem propagationis gradum cognatio
conjugium impediat ne possit fieri, vel factum dirimat. Et quare?
Superius dictum est.
|
|