CAP. XXXI. Quae impediant conjugium.

Affinitas etiam matrimonium contrahendum impedit, et dirimit contractum. Sunt autem affinitatis tria genera. Primum genus per primas contrahitur nuptias, id est per nuptias quas nullae inter eosdem affinitatem procreantes praecedunt. Quod autem de nuptiis, honestioris gratia exempli dico, de qualibet carnali copula est intelligendum. Et haec primi generis affinitas paribus passibus cum cognatione procedit, et ad eumdem modum usque ad septimum protenditur gradum. In hoc autem differunt quod cognatio totum percurrit; affinitas autem personam per quam ipsa est non excedit. Verbi gratia: Tu vinculo consanguinitatis impediente non potes ducere in conjugem sororem tuam, nec filius tuus filiam ejus, nec nepos tuus neptam ejus, et sic usque ad septimum gradum. In affinitate non sic. Tu enim omnibus uxoris tuae consanguineis es affinis, sed filius tuus, sive nepos, sive etiam frater, nulli eorum propter hoc erit affinis. Sicut autem tota cognatio uxoris tuae tibi est affinis, sic tota cognatio tua uxori tuae affinis erit, sed non ejus cognatione, quia, ut dictum est, affinitas personam non excedit. Secundum genus affinitatis est quod per secundas contrahitur nuptias, ejus scilicet qui jam primi generis affinitate tenebatur affinis. Et haec affinitas usque ad quartum protenditur gradum. Tertium genus affinitatis contrahitur per carnalem copulam ejus qui jam in secundo genere erat affinis. Et hoc usque ad secundum solummodo gradum procedit. Haec tria tribus declaremus exemplis: Uxoris tuae filius de alio marito tibi est affinis affinitate primi generis; uxor illius affinitate secundi generis; secundus maritus uxoris filii tuae uxoris tibi tenetur affinitate tertii generis. Haec autem si quis plenius nosse desiderat, in libro Decretorum Gratiani, causa 35, q. 3 et 4 requirat. Proximitas spiritualis quae compaternitas dicitur, similiter matrimonium et impedit et dirimit. Est autem compaternitas quaedam directa, sive principalis, quaedam emergens sive accessoria. Directa, inter eos quorum alter alterius filium aut filiam de sacro fonte suscepit. Accessoria, per carnalem contrahitur copulam cum altera talium personarum. Verbi gratia: Uxor tua suscepit sine te de sacro fonte filium alterius mulieris. Ecce uxor tua directa commater est illius cujus filium levavit. Tu vero quia una caro es cum uxore tua, mediante ea factus es ejusdem mulieris compater, et ideo indirecta sive emergenti sive accessoria compaternitate compater ejus es, nec mortua uxore tua poteris eam uxorem habere. Sicut autem spiritualis proximitas contrahitur, filium cujuslibet de baptismate suscipiendo, sic etiam efficitur, ante episcopum ad confirmandum tenendo, et post consignationem chrismatis ligando.