CAP. XXXII. De ordinibus.

Post caetera Ecclesiae sacramenta de ordinibus restat agendum. Septem igitur sunt ordines ministrantium in Ecclesia, videlicet ostiarii, lectores, exorcistae, acolythi, subdiacones, diacones, presbyteri. Nos ergo, frater charissime, qui universos ordines suscepimus, omnium eorum ministerium et significantiam scire, et eis vitam et mores nostros coaptare debemus, ut vita concordet cum nomine, et professio appareat in opere. Primum enim clerici dicimur a Graeco cleros, quod haereditas sive sors interpretatur, quia de sorte esse Domini et solum Deum in haereditatem accipere elegimus. Unde nos tales ei exhibere debemus, ut de nobis dicere possimus: Funes ceciderunt mihi in praeclaris (Psal. XV). Videamus igitur ne sanctitatis signa inaniter gestemus, scilicet tonsuram, coronam, ornamenta etiam nostris officiis deputata; sed eis quae exterius apparent, interiora digne respondeant. Capillos siquidem ante praecidimus, et ab eis sensuum instrumenta liberamus, ut hoc signo curarum illecebras frequenter redeuntes et cogitationes supervacuas a cordibus nostris resecare discamus. Summitatem capitis in modum coronae radimus, ut mentem quae nostrum superius est, ad superna contemplanda et desideranda liberam habere doceamur. Qui sic affecti sunt et moribus esse student quales se debere esse exterius ostendunt, ad clericalis militiae officia promovendi sunt. Quae septem sunt sicut dictum est. Quorum primum est ostiariorum. Sciendum autem quod haec omnia de legali ritu sumpta sunt, et ad Ecclesiam cum quadam imitatione translata.