CAP. XXXIII. De ostiariis. |
Qui enim in synagoga janitores vel aeditui dicebantur, in Ecclesia ostiarii nuncupantur. Illorum officium erat in lege quod templum aperiebant et claudebant, mundos recipiebant, et immundos excludebant. In Ecclesia autem ostiarii hoc habent officium, ut catechumenos baptizandos in ecclesiam introducant, et poenitentes per episcopum reconciliatos in ecclesiam recipiant. |