|
His itaque completis, incipit pontifex de sinistro angulo orientali in
dextrum occidentalem pavimenti alphabetum scribere, et de dextro
orientali in occidentalem sinistrum. Alphabetum rudimenta doctrinae
ecclesiasticae significat. Unde graece scribitur et latine, quia hae
duae linguae in doctrina Christiana concordant, et uterque populus ad
rudimenta fidei vocatus est. Quod autem ab angulo in angulum cancellatis
lineis scribitur, duplici figurae alludit. Quarum prior est ut (quia
tali forma crux figuratur) doctrinae evangelicae qua simplices imbuendi
sunt, mors Christi principaliter inseratur. Unde Paulus Corinthiis adhuc
rudibus dicit: Non judicavi me aliquid scire inter vos, nisi Jesum
Christum et hunc crucifixum (I Cor. II). Secunda est, ut quia scriptura
alphabeti a sinistro angulo transit ad dexrum et ediverso, intelligamus
per doctrinam evangelicam et crucem factam quod populus dignior factus
est indignior, et econtrario. Quod et in benedictione Jacob figuratum
est, quando cancellatis manibus dextram posuit super caput junioris
filii Joseph, scilicet Ephraim, et sinistram super caput majoris,
scilicet Manasse.
|
|