CAP. XXXIX. De presbyteris.

Presbyter dicitur senior; quod non ad aetatem, sed ad sensum referendum est, quia senectus venerabilis est, non diuturna, nec numero dierum computata. Cani sunt autem sensus hominis. Per hos populi legalia offerebant sacrificia. Eorum in Ecclesia est officium missas celebrare, corpus Domini dispensare, praedicare, baptizare, poenitentes absolvere, mortuos sepelire, et omnia Ecclesiae sacramenta episcopis non reservata administrare. Quaedam enim episcopali dignitati reservata non omnibus sunt presbyteris concessa.