CAP. XL. De episcopis.

Episcoporum ordo in tria dividitur: in episcopos, archiepiscopos, patriarchas. Episcopus dicitur quasi superintendens, quia tanquam vineae Domini in specula custos residens instructioni et correctioni subditorum intendit. Hic quoque, quia dignitate praesidet aliis, praesul vocatur. Hic etiam antistes, quasi ante stans, vel quasi contra stans dicitur. Anti enim dicitur contra, quia haereticis tanquam lupis pro defensione gregis resistere debet. Idem dicitur pontifex quasi pons factus, vel pontem faciens, doctrinae scilicet pontem quo itur ad atria vitae. Quod pontifex in consecratione oleo ungitur, ex lege sumptum est, in qua rex et sacerdos vel propheta oleo ungebantur. Quod autem benedictio per manus impositionem datur, inde exortum creditur quod Isaac manus imposuit Jacob, dum eum benedixit, et Jacob moriens duobus filiis Joseph, et Moyses Josue manus imposuit, dum eum ducem populo fecit, et apostoli manus illis imponebant, quibus Spiritum sanctum dabant. Huic dum regimen Ecclesiae committitur, baculus quasi pastori traditur. In quo tria notantur quae significatione non carent. Haec sunt recurvitas, virga, cuspis. Quorum significationem breviter aperit egregius ille versificator episcopus Cenomanensis versibus his:

Collige, sustenta, stimula: vaga, morbida, tenta.
Hoc est pastoris: hoc virga figurat honoris.

Et iterum quidam dicit:

Attraho peccantes, justos rego, pungo vagantes.
Officio triplici servio pontifici.

Annulus ei tanquam sponsae Christi in typo Ecclesiae, cujus ipse est caput, traditur, et mitra tanquam sponso et magistro juxta illud: Sicut sponso alligavit mihi mitram. Hujus officium est ministros Ecclesiae ordinare, virgines velare, baptizatos confirmare, chrisma et oleum consecrare, ecclesias dedicare, vasa et vestes ecclesiae benedictione sanctificare, rebelles excommunicare, poenitentes reconciliare.