CAP. XLII. De patriarchis et eorum locis.

Patriarcha dicitur quasi patrum vel patriae princeps. Patriarchae tantum tres fuisse leguntur, quorum figuram Abraham, Isaac et Jacob praetulerunt. Horum unus in Asia Antiochiae praesedit; alter in Africa primatum Alexandriae tenuit; tertius in Europa Romani apicis jura possedit. Has tres sedes ideo principales Ecclesia constituit, quia eas princeps apostolorum sua possessione consecravit. Duabus quippe ipse beatus Petrus praesedit, scilicet Antiochenae et Romanae; tertiam, scilicet Alexandrinam, Marcus evangelista nomini ejus dedicavit. Postquam vero Nicaena synodus Romano pontifici hoc contulit privilegium, ut sicut Augustus prae regibus, ita ipse prae omnibus episcopis haberetur, et papa et Pater Patrum vocaretur, jus Romani patriarchatus ad Constantinopolim transivit. Quod aliae duae sedes sunt mutatae, causa est quod loca illa, meritis exigentibus, in manus paganorum tradita sunt. Unde Antiochenus patriarchatus est ad Jerosolymam translatus; Alexandrinus vero ad Aquileiam, quia huic civitati primum Marcus evangelista praesedit, qui postea Alexandriae praefuit. Horum officium est archiepiscopos consecrare, concilia episcoporum congregare, decreta canonum instaurare.