CAP. XLIII. De summo pontifice et officio ejus.

Papa dicitur, quia Pater Patrum. Hic universalis dicitur, quia universae praeest Ecclesiae. Hic quoque apostolicus appellatur, quia principis apostolorum vice fungitur. Hic etiam summus pontifex nuncupatur, quia caput est omnium episcoporum. Hujus nomen in ordinatione mutatur, quia Petri nomen in praelatione Ecclesiae a Christo mutatum est. Huic etiam claves traduntur, sicut Petro a Domino claves regni coelorum traditae sunt, ut se janitorem regni coelorum esse cognoscat. Ejus officium est missas et divina officia ordinare, canones etiam pro tempore ad utilitatem Ecclesiae promulgare vel immutare, Augustum consecrare, pallia archiepiscopis, privilegia Ecclesiis dare, totam Ecclesiam vice Christi gubernare. Itaque papa vicem et locum Christi tenet, episcopi apostolorum, presbyteri septuaginta duorum discipulorum, reliqui ministri diaconorum ab apostolis constitutorum.