|
Papa et omnes episcopi ideo die Dominica consecrantur, quia apostoli,
quorum successores sunt et vicarii, Dominica die Spiritum sanctum, qui
oleo unctionis designatur, acceperunt. Oleum quippe lumen ministrat et
vulnera sanat, ita et Spiritus sanctus lumen scientiae dat, et vulnera
peccatorum curat. Ideo etiam die Dominica consecrantur, ut se cum
Christo resurrexisse et in novitate vitae ambulare debere admoneantur.
Presbyteri autem et caeteri ministri Ecclesiae ideo in Sabbato
ordinantur, ut se ab omni opere servili debere quiescere et Dei servitio
vacare intelligant. Sabbatum enim requies interpretatur. Virgines ideo
in natalitiis apostolorum velantur, quia apostoli morem virginitatis
primum Ecclesiae servandum tradiderunt, et virgines apostolis quasi
paranymphis Christo sponso immortali consecrantur.
|
|