|
Haec strictim de ministris Ecclesiae sunt relata, nunc de sacris
vestibus pauca subjicienda sunt. In habitu enim sacerdotali nihil esse
quod vacet ratione apud veteres quoque constat, sicut beatus Hieronymus
ad Fabiolam testis est: Apud nos ergo quanto sacerdotium Christi veteri
sacerdotio dignius est, canto in habitu sacerdotali causas probamus
haberi digniores. Illi enim sacras vestes secundum colorem, materiam,
positionemque cujusque ad quatuor elementa mundi, ad duo hemisphaeria
coeli partesque zodiaci referentes, hoc significare volebant quod omnia
ejus subsunt arbitrio, cujus personam gerit eis indutus sacerdos. Licet
nostri et beatus Hieronymus in illis quoque spiritualis intelligentiae
vela pandere velint, quoniam ergo nec vetera caruerunt ratione, nos
exemplaria supergressi coelestium, ipsa potius in vero sacerdotio
coelestia contemplemur. Vestes sacras a veteri lege sumpsit Ecclesia.
Humerale quod in lege ephod a nobis amictus dicitur, caput et colum
atque humeros (unde et humerale vocatur) cooperit, et vittis duabus
pectus stringit. In humerali igitur spes aeternorum intelligitur; de qua
Apostolus: Et galeam salutis, inquit, assumite (Ephes. VI). Caput amictu
cooperimus, ut omnibus sensibus quorum plenitudo in capite est, pro spe
aeternorum Deo serviamus. Collum per quod vox transit eo circumdamus, ut
spe aeternorum ori nostro ponamus custodiam, et nil nisi quod laudem Dei
sonet proferamus. Humeros quibus onera portantur eo velamus, ut jugum
Domini patienter ferre doceamur. Vittis humeralis pectus stringimus, ut
in pectore nostro cogitationes iniquas et inutiles reprimamus.
|
|