CAP. XLVI. De alba.

Alba, quae in lege tunica linea vel talaris, et a Graecis poderis dicitur, munditiam vitae designat. Haec descendit usque ad talos, ut qui ea se induunt, usque in finem vitae suae munditiam carnis servare admoneantur. Alba et amictus non nisi de lino fiunt, quod multiplici labore in candorem vertitur, quia quae per haec duo signantur, magno labore acquiruntur et acquisita custodiuntur.