|
Stola quae et orarium dicitur, collum circumdat, per quam Evangelii
obedientia signatur. Evangelium quippe est suave jugum Domini;
obedientia vero lorum. Sacerdos igitur quasi ad jugum Domini lore
ligatur, dum collum ejus stola circumdatur. Haec primitus sinistro
humero in ordine diaconatus scilicet suscipitur. In ordine vero
presbyteratus non remota a sinistro etiam dextro humero applicatur, quia
obedientia Evangelii primum in eis quae ad activam pertinent vitam
suscipitur, quae significatur per humerum sinistrum, ac deinde per
dilectionem in dextrum contemplative porrigitur. Et notandum quod apud
antiquos non orarium dicebatur stola; sed alba, quam vitae munditiam
signare diximus, stola vocabatur. Unde: Qui laverunt stolas suas in
sanguine Agni (Apoc. XXII). Et illud: Habemus stolam primam in lavacro,
et annulum fidei signaculum. Utrobique enim nomine stolae vitae munditia
significabatur, quae in baptismo per effusionem sanguinis Christi
confertur.
|
|