|
Per ea quae hactenus nostra explicavit oratio, ecclesia dedicanda ad hoc
praeparata est, ut dedicari possit et debeat, id est consecrari.
Pontifex ergo ad altare accedens, et quasi incipiens dicit: Deus, in
adjutorium meum intende (Psal. LXIX) etc., absque alleluia. Est enim
versus ille laborantium in hac vita, et contra hostes visibiles et
invisibiles colluctantium, et ideo in suum adjutorium Deum invocantium.
Alleluia autem laus angelorum est, ad homines per Joannem in Apocalypsi
delata, ubi se perhibet vocem angelorum audisse dicentium alleluia
(Apoc. XIX). Est autem vox laetitiae spiritualis. Unde in tempore
luctus, scilicet a Septuagesima usque ad Pascha, in Ecclesia non
cantatur. Pontifex ergo, qui cum subditorum imperitia adhuc certat, et
adhuc in figura non fidelem Ecclesiam ad fidem vocat, vel lapsos ad
poenitentiam, adjutorium quidem Dei postulat, sed alleluia pro eis non
decantat de quorum salute nondum plene sperat.
|
|