CAP. LI. De favone.

Ad extremum sacerdos favonem in sinistro brachio ponit, quem et manipulum et sudarium veteres appellaverunt, per quem olim sudor et narium sordes extergebantur. Per hoc poenitentia intelligitur qua quotidiani excessus extergendi sunt. In sinistro brachio portatur, quia in praesenti vita quae per sinistrum significatur, poenitentia necessaria est. His omnibus ornamentis sacerdos decoratur.