CAP. LII. De veste episcopali. |
Episcopus autem et his et aliis quibusdam exornatur, scilicet tunica, dalmatica, sandaliis, mitra, chirotecis, annulo, baculo. Et quoniam superius de duobus ultimis, scilicet annulo et baculo, dictum est in ordine episcoporum, de caeteris dicamus. Tunica quae strictas habet manicas, et non usque ad talos sicut alba, sed usque ad medium crus porrigitur; militem Christi vult esse liberum et ad bona opera expeditum. |