|
Dalmatica a Dalmatia provincia dicitur, in qua primum est inventa. Hac
pro colobio apostolorum, quod erat vestis cucullata sine manicis, utitur
Ecclesia ex beati Silvestri institutione. Haec vestis in modum crucis
formata, indicat portantem eam cum vitiis et concupiscentiis debere esse
crucifixum. Duae lineae coccineae, sanguinis Christi effusionem
significant pro duobus populis factam. Fimbriae quae quasi quaedam
linguae de dalmatica ante et retro procedunt, sunt verba et exempla
praedicatoris quae nobis imitanda proponit. Sinistrum latus dalmaticae
fimbrias habet, quia activa vita impedita est et turbatur erga plurima.
Dextrum latus non habet fimbrias, quia contemplativa vita quieta manet,
et regina a dextris stans nihil in se sinistri habet. Manicarum largitas
est datoris hilaritas et largitas.
|
|