CAP. LIV. De sandaliis. |
Sandaliis utuntur episcopi, quae subtus integra aperturas habent superius, ut per hoc designetur quod praelatorum affectus, qui pedum nomine in Scripturis designantur, a terrenis removendi sunt et ad coelestia dirigendi. |