CAP. LV. De mitra. |
Mitra pontificalis est assumpta ex usu legis. Haec Graece tiara et mitra, Latine vero infula et pileum appellatur. Mitra quae caput tegit et velat, in quo est sensuum plenitudo, custodia est sensuum ab illecebris mundanorum. Duo ejus cornua duorum Testamentorum munimenta significant, quibus episcopi et se et alios contra mundi illecebras munire debent et hostes Christi ventilare. |