CAP. LVII. De pallio archiepiscopi.

His omnibus insignibus fulget archiepiscopus; insuper et pallio, quo a caeteris discernitur episcopis. Hoc duas lineas habet, a summo usque deorsum ante et retro dependentes, et purpureum sanctae crucis signaculum praeferentes. Hoc est duorum Testamentorum doctrina passioni Christi testimonium perhibens. Circulus circa collum pontificis torques est aurea, quae legitime certantibus promittitur. Mos apud veteres fuit, ut legitime certantes coronam in capite, torquem in collo acciperent. Unde theologia dives rerum, sed vocabulorum pauper, haec nomina, corona, torques, ad intelligendum aeternae retributionis praemium saepe transsumit. Spinulae quibus pallium affigitur, stimuli charitatis sunt, quibus circa curam subditorum stimulatur archiepiscopus.