CAP. V. De aqua et sale et cinere commistis.

Post haec benedicitur aqua, cui admiscentur sal et cinis, et ad ultimum vinum. Aqua expiationem significat, quia per aquam coinquinata emundari et ablui solent. Expiatio autem peccatorum recte fit, si adhibeatur sal sapientiae, qui corruptibilia a corruptione servat. Unde in lege praecipitur: In omni sacrificio offeres sal; nec auferes sal foederis Domini Dei tui de sacrificio ejus (Levit. II). Quod est: Nihil Deo temere offeras. Illa enim opera placent illi quae sale sapientiae sunt condita. Cinis vero significat reliquias, id est memoriam Dominicae passionis; quam etiam significabat cinis vitulae aspersus ad expiationem populi, sicut in Deuteronomio legitur. Non est autem expiatio a peccatis sine fide Dominicae passionis. Vel cinis, qui de carbonibus efficitur exstinctis, mortificationem vitiorum significat et exstinctionem. Vinum spiritualem dulcedinem significat, quia ab ubertate domus Dei mentes sobriae inebriantur, ad quam per praedicta venitur, sicut promittitur in figura, cum vinum post caetera omnia infunditur. Potest etiam dici quod aqua et vinum duas in Christo significant naturas, quarum fides emundat a peccatis.