CAP. VI. De crucibus aquae in altari.

In hac aqua tingit pontifex pollicem suum, et facit crucem in altari quae attingit totam ejus longitudinem et latitudinem; deinde facit crucem per quatuor cornua altaris. Altare enim Christi figuram praefert; quod per quatuor cornua distenditur, quia Christus in membris suis per quatuor mundi cardines dilatatur. Dilataberis, inquit, usque ad orientem, et occidentem, et septentrionem et meridiem (Genes. XXVIII). Bene autem crux de aqua fit, et in toto et in partibus, ut ostendatur et universam Ecclesiam Christi et singulas Ecclesias per lavacrum aquae et fidem passionis a peccatorum sordibus esse mundatas.