CAP. VII. De septenaria circuitione episcopi circa altare.

Inde circuit altare septem vicibus et aspergit. Quo numero significatur plenitudo Spiritus sancti, id est spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis et spiritus timoris Domini (Isai. XI). Huic enim spiritui septiformi cedit quidquid contra Deum se erigit. Sicut et in circuitu septimo muri Jericho corruisse leguntur. Aspergitur autem aqua hyssopo, quae est herba humilis, purgans pectus et duritiam saxorum radicibus penetrans. Significat autem humilitatem Christi, qui superbiae nostrae tumores humiliando se usque ad mortem curavit et duritiam cordium nostrorum suae humilitatis intuitu emollivit. Dehinc circuitu totam ecclesiam intus ter, et aqua parietes aspergit. Quae aspersio templi non manufacti emundationem significat interiorem quae quotidie fit per veram poenitentiam. Sicut enim aspersio aquae exterior significat baptismi ablutionem, id est illam quae in baptismo fit peccatorum emundationem, sic interior eam quae fit per veram poenitentiam. Ideo autem ter, quia per poenitentiam dimittitur quidquid prava locutione, cogitatione, vel opere committitur, sicut supra dictum est. Canitur autem psalmus: Exsurgat Deus (Psal. LXVII), cum Antiphona, ut viribus destituantur hostes huic emundationi resistentes. Canitur et Antiphona: Qui habitat in adjutorio Altissimi (Psal. XC), innuens nullum a Deo protegi, nisi eum qui, de suis viribus non praesumens, Dei adjutorium imploraverit. His peractis, pontifex ad orationem se confert, petens ut omnes qui eamdem domum intraverint exauditos se esse gaudeant.