|
Completa oratione, convertit se pontifex ad altare incipiens Antiphonam
cum psalmo: Introibo ad altare Dei (Psal. XLII). Et quod remanet de
molta qua conditae sunt sanctorum reliquiae, fundit ad basim altaris,
quia quod ipse nequit, humiliter Deo committit, et purgationem scilicet
subditorum per aquam intelligunt, et honorificationem sanctorum. Hinc
est quod in sacrificiis Veteris Testamenti de sanguine hostiarum digito
sacerdotis aspergebatur contra Deum; vel in cornibus altaris ponebatur
juxta sacrificiorum diversitatem, et quod reliquum erat, ad basim
altaris fundebatur, quia sacerdotum est quidquid possunt ad utilitatem
gregis sibi commissi facere; quod autem vires suas excedit, Domino
devotissime commendare. Quam formam summus Pastor caeteris reliquit, cum
passioni appropinquans Patri dixit: Pater, serva eos quos dedisti mihi
(Joan. XVII). Quam Magistri formam secutus Paulus in supremo articulo
vitae praesentis, dicebat discipulis suis: Et nunc commendo vos Domino,
et verbo gratiae ejus (Act. XX). Hoc autem innuit Antiphona. Dicit enim
se introiturum ad altare Dei, videlicet ad illud quod significatur per
istud visibile, ad quod non penetrat oculus carnis, sed pura et devota
intentio mentis. Et hoc est quod sequitur: Ad Deum qui laetificat
juventutem meam (Psal. XLII).
|
|