LIBER SECUNDUS

DE ECCLESIASTICIS OFFICIIS


CAP. I. De Hora Prima.

Exsecutis principalibus Ecclesiae sacramentis, de ecclesiasticis officiis addere propositi ratio deposcit, et primo de Horis Canonicis. Horae Canonicae dicuntur officia constitutis horis regulariter in Ecclesia celebranda.

Hae siquidem Creatori nostro debitae laudes et pro certis et magnis ejus beneficiis quasi vectigales sunt gratiarum actiones. Inter Canonicas autem Horas ea quae dicitur Prima, primum teneat locum. Ab illa namque hora incipiendum videtur, qua paterfamilias operarios in vineam suam conduxit. Siquidem vinea Domini est Ecclesia, ministri sunt operarii. Hi vineam fodiunt, quando naturae nostrae humilitatem ad memoriam sibi et aliis reducunt, et humiliari faciunt et se et alios sub potenti manu Dei. Ipsi enim operarii de vinea sunt. Stercorant autem vineam, quando propter ampliorem fructificationem peccata ad memoriam reducunt. Hi ad imitationem David qui dicit: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII). Septies in die ad confitendum Domino conveniunt, Hora scilicet Prima, Tertia, Sexta, Nona, ad Vesperas, ad Completorium, et nocte ad Matutinas, pro eo quod scriptum est: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal. CXVIII). His adjunguntur Laudes Matutinae, quae tamen inter Horas diurnas computantur. Septies itaque in die conveniunt ad confitendum Domino, semel in nocte. Conveniunt autem praedictis horis ad laudandum Deum in psalmis et hymnis: et ut aures divinis lectionibus accommodent. In omnibus enim etiam divinis Horis Lectiones recitantur, quas nos in Horis divinis Capitella vocamus. Capitella ideo dicuntur, quia distinctionis officiorum post psalmodiam capita sunt, id est principia. Verbi gratia: In omni die Hora Tertia eadem manet psalmodia et hymnus idem. Post psalmodiam vero aliud sequitur in Dominicis diebus, aliud in ferialibus, aliud in festis martyrum, aliud in festis confessorum. Cujus varietatis capitellum principium tenet.

Sed notandum quod in Prima et Completorio nulla post psalmodiam est pro diversitate dierum sive festorum varietas, ut per hoc insinuetur quod principium et finem operum nostrorum firmiter et inconcusse soli Deo attribuere debemus.

Sed ad id unde coepimus revertamur. Mane congregatis ad pascua vitae Christi ovibus, opilio noster, timens lupum qui rapit et dispergit oves, ut habemus in Evangelio (Joan. X), et non minus leonem qui circuit quaerens quem devoret (I Petr. V), sic incipit: Deus, in adjutorium meum intende: Domine, ad adjuvandum me festina (Psal. XXXVII). Et quoniam sine recta fide aliquid Deo placere impossibile est (Hebr. XI), subjungit ipse pastor cum grege suo: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Quod est: Una et eadem credatur esse gloria Patris, et Filii et Spiritus sancti, et nunc et semper, id est omni tempore, in saecula saeculorum, id est post omnia tempora aeternaliter. Quod dicitur saecula saeculorum, circumlocutio aeternitatis est.

Sicut enim saeculum annorum dicitur quod constat ex centum annis, ita saeculum saeculorum convenienter diceretur saeculum constans ex centum saeculis. Sed quoniam totum praesens saeculum non tanto tempore creditur duraturum, in eo quod dicitur per omnia saecula saeculorum, nihil aliud quam aeternitatis durabilitas interminabilis intelligitur. Sicut erat in principio. Unde: Clarifica me, Pater, claritate quam habui priusquam mundus fieret apud te (Joan. XVII).

Deinde sequitur psalmus quem cantavit David, quando Ziphaei voluerunt eum capere et tradere in manus Saul. Ziphaei interpretantur florentes; per quos diabolus et sui intelliguntur. Diabolus enim florem mundo promittit. Qui autem ejus sunt florem suum et delectationem suam in mundanis constituunt. Contra hujusmodi Ziphaeos precamur nobis adesse tuitionem divinam per omnes horas diei, ut neque diabolus suggerendo, neque membra ejus aperte persequendo, sive occulte, nobis praevaleant. Postea sequuntur duo octonarii psalmi: Beati immaculati (Psal. CXVIII), cum uno Gloria tanquam psalmus unus; et duo alii cum uno Gloria tanquam unus. Psalmus enim praedictus scilicet Beati immaculati (ibid.) plenus est morum instructionibus. Oportet autem ut quos Deus liberaverit de vinculis et carcere inimicorum, moribus bonis et piis ei assistant. Isti quasi tres psalmi obsequium nostrum Domino praesentant per tres Horas, Primam scilicet, Secundam et Tertiam, ut in his tribus a Domino custodiamur. Singulis repetitionibus subjungitur Gloria Patri, ne propter psalmos, qui de Veteri Testamento sunt, officium nostrum ad Novum Testamentum non putetur pertinere. Et hoc semel dictum, ubique intelligatur. His addidit fidelium devotio: Quicunque vult salvus esse, ut articulorum fidei qui sunt necessarii ad salutem, nulla diei hora obliviscamur.

Postea juxta Ecclesiae nostrae consuetudinem sequitur Lectio ex Isaia sumpta: Domine, miserere nostri, te enim (Isai. XXXIII), etc., servata videlicet illa antiqui populi consuetudine, quae in libro Esdrae scripta est. Ait enim: Convenerunt filii Israel in jejunio et saccis, et humus super eos, et separatum est semen filiorum Israel ab omni filio alienigena; et steterunt et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum, et consurrexerunt ad standum; et legerunt in volumine legis Domini Dei sui (Nehem. IX). Unde Beda super memoratum librum: Quorum exemplo reor in Ecclesia morem inolevisse pulcherrimum, ut per singulas divinae psalmodiae Horas, Lectio una de Veteri sive de Novo Testamento cunctis audientibus dicatur: et sic apostolicis sive propheticis confirmati verbis ad instantiam orationis genu flectant, Usus tamen multarum est Ecclesiarum ut ad Primam non legatur Lectio, sed usque ad Capitulum post Primam reservetur. Lectionem sequitur Responsorium, sicut in omnibus fere Horis, Christe, fili Dei vivi, etc.

Deinde Versus Exsurge, Domine (Psal. XXXIII), etc. In aliis tamen Ecclesiis sine Lectione et Responsorio psalmodiam sequitur Versus. Versus a reversione nomen accepit. Legitur enim in libro Numerorum quod, dum arca Domini, quae significabat Ecclesiam, poneretur in tabernaculis, dicebatur: Revertere, Domine, ad multitudinem filiorum Israel (Num. X). Reversio Domini ad Israel non est aliud quam ut reverti faciat Israel toto corde ad se. Deus enim non habet a quo revertatur, cui totum praesens est. Juxta morem hunc statutum est a sanctis Patribus ut Versus diceretur in unoquoque officio, ut, si mentes nostrae cogitando illicita pro nimio opere psalmorum deviaverunt, Versu excitatae ad Deum revertantur.