CAP. X. De laudibus Matutinis.

Laudes Matutinae noctis partem sibi vindicant ultimam, quartam videlicet vigiliam, quae usque ad solis ortum protenditur. In hoc officio quasi reperta salutis via unica, Domino laudes multipliciter decantamus. Nec jam tres tantum psalmos, sicut in tribus praedictis nocturnis, et in diurnis officiis, nos tribus quae restabant horis Dei servitio praesentamus et offerimus, sed coram ipso corda nostra effundentes, Redemptori nostro undique laudes colligimus. Primo ei decantamus psalmum Dominus regnavit (Psal. XCII). In quo Christus miranda brevitate multipliciter laudatur. Primo loco a pulchritudine, secundo a fortitudine, tertio ab operibus, quarto a ptante [f., potestate]; quinto a laudibus universitatis, sexto a veritate dictorum, septimo a sanctitate propriae domus. Quae omnia diligens lector in eodem psalmo notare poterit, et in expositionibus sanctorum invenire. Sequitur psalmus Jubilate Domino, omnis terra (Psal. XCIX). Qui non jam angulum terrae invitat ad laudem, sed sicut ubique seminata est benedictio, ita undique exigit jubilationem. Unde et titulus ejus habet: Psalmus in confessione. Tertius psalmus est Deus, Deus meus (Psal., LXII) ad laudem resurrectionis pertinens. Ubi dicitur, ad te de luce vigilo, ipso scilicet diluculo quando Christus surrexit. Tunc enim enixius orandum est, quando Christus resurgens spem resurgendi mortalibus dedit. In fine dicitur: Obstructum est os loquentium iniqua (ibid.). Quod maxime in resurrectione factum est, quia tunc omnis ambiguitas calcata est. Sed quia resurrectio Christi credere eam nolentibus inutilis est, consequenter adjungitur psalmus Deus misereatur nostri (Psal. LXVI); in quo oramus ut collata nobis beneficia per Christum cognoscamus. Nec minus idem psalmus ad laudem invitat ibi. Confiteamur tibi populi, Deus, et repetit, Confiteantur tibi populi omnes (ibid.). Continuantur autem hic psalmi duo et postea tres, videlicet Laudate Dominum de coelis (Psal. CXLVIII), et duo sequentes, non interponendo, Gloria Patri, ut juxta sensuum nostrorum numerum quasi quinque psalmi computentur in hoc officio, ut qui eos Domino decantaverunt, seipsos in omnibus sensibus suis Deo offerre significentur. Quod hymnus Zachariae, Benedictus Dominus Deus Israel (Luc. I), etc., ad hoc officium in quo de redemptione nostra exsultatur spiritualiter pertineat, ipsius hymni continentia declarat. In diebus profestis loco psalmi in hoc officio primi cantatur poenitentialis psalmus Miserere mei, Deus (Psal. L), quia dies illi dies poenitentiae sunt, festivitates sanctorum, dies laetitiae. Loco cantici trium puerorum ponitur aliud canticum juxta varietatem dierum. Illud enim instinctu laetitiae omnia elementa et universas creaturas vocat ad laudem; hoc beneficia Dei miserentis reducit ad memoriam ut poenitentes non desperent.