|
Sed jam decursis officiis quae sanctorum Patrum institutio docuit ad
illud veniamus, quod ipse Dominus Jesus sacerdos secundum ordinem
Melchisedech instituit et suis praecepit haec in sui celebrare memoriam.
Primo igitur dicendum videtur unde missa initium sumpserit, et unde
augmentum. Dominus et Salvator noster Jesus missam celebrari instituit,
quando panem et vinum in corpus et sanguinem sunm commutans suis
praecepit haec in sui facere commemorationem. Apostoli missam auxerunt,
dum super panem et vinum verba quae Dominus dixerat, et Orationem
Dominicam dixerunt. Deinde successores eorum Epistolas et Evangelia legi
statuerunt. Alii cantum addiderunt, et alii alia. Porro Coelestinus papa
psalmos ad Introitum missae cantari instituit: de quibus Gregorius papa
postea Antiphonas ad Introitum modulandas composuit. Unde adhuc aliquis
versus illius psalmi ad Introitum cantatur, qui olim totus ad Introitum
cantabatur. Gloria Patri Nicaena synodus composuit, sed Damasus papa ad
missam cantari instituit. Kyrie eleison Sylvester papa de Graeco
sumpsit; quod Gregorius papa statuit ad missam cantari. Gloria in
excelsis Deo, angelorum chorus primum cecinit, sed Hilarius
Pictaviensis, ab illo loco Laudamus te, usque in finem composuit.
Telephorus autem papa ad missam cantari instituit; Symmachus vero papa
in festis tantum diebus cantari censuit. Dominus vobiscum de Veteri
Testamento, scilicet de libro Ruth est sumptum: Pax vobis, De evangelio;
et cum spiritu tuo, de Epistolis Pauli; Amen, de Apocalypsi. Haec
Anacletus papa dici statuit. Epistolam et Evangelium Alexander papa ad
missam legi decrevit. Hieronymus presbyter Lectionarium ut hodie habet
Ecclesia collegit, sed Damasus papa ut nunc moris est legi instituit.
Qui etiam in festivis diebus Pneuma quod Jubilum dicitur, cantare
statuit. Sed abbas Notherus de Sancto Gallo Sequentias pro Pneumis
composuisse legitur; quas Nicolaus papa ad missam cantari concessit.
Anastasius papa decrevit ut dum Evangelium legitur nullus sedeat. Credo
in unum Deum Constantinopolitana synodus invenitur composuisse; sed
Damasus papa ad missam cantari instituit. Offertorium Gregorius
composuit, et ad missam cantari instituit. Apostoli et eorum primi
successores in quotidianis vestibus et ligneis calicibus missas
celebraverunt, sed Clemens tradente Petro apostolo usum sacrarum vestium
ex lege sumpsit, et Stephanus papa in sacris vestibus missam celebrari
instituit. Zepherinus papa vitreis; Urbanus autem papa aureis vel
argenteis calicibus et patenis offerri statuit. Sylvester papa corporale
lineum addidit, eo quod Joseph corpus Dominicum involvit in sindone
munda. Orate pro me Leo papa statuit dici; qui etiam praefationes
composuit. Dionysius tamen Areopagita primus Praefationem composuisse
putatur; sed Gelasius papa ad missam cantari instituit. Sursum corda de
Jeremia; Gratias agamus Domino Deo nostro, de Apostolo est sumptum.
Sanctus, sanctus, sanctus, Sixtus papa dimidium de Evangelio, dimidium
de Isaia composuit, et ad missam cantari statuit. Canonem Gelasius papa
composuit; sed Gregorius papa Capitulum interposuit, quod sic incipit
Diesque nostros. Leo papa sanctum sacrificium et immaculatam hostiam
apposuit. Pater noster Dominus quidem docuit, sed Matthaeus composuit;
Gregorius vero papa ad missam cantari censuit. Ipse et praecedens
Capitulum Oremus: Praeceptis, et sequens Libera nos, quaesumus, Domine,
addidit. Benedictionem episcopalem Martialis episcopus apostolorum
discipulus ex magisterio apostolorum tradidit; quam probabile studium
Deo servientium auxit; isque mos ex eo usquequaque invaluit. Ambrosius
dicere coepit, Pax Domini sit semper vobiscum. Innocentius papa dici et
pacem dari constituit. Agnus Dei Sergius papa composuit, et ad missam
cantari instituit. Julius papa intinctionem corporis Domini in sanguinem
prohibuit, et Gelasius papa illum excommunicavit qui corpus Domini
acceperit, et sanguinem non sumpserit, id est sumere contempserit. Sic
enim verba decreti intelligenda sunt: alioquin anathema essent qui in
die Parasceves communicant, quia tunc corpus Christi sumitur sine
sanguine Christi in specie vini. Consecratur quidem vinum per tactum
corporis Christi, sed in sanguinem non mutatur, cum verba ad hoc
instituta non dicantur. Communionem Gregorius papa composuit, et ad
missam cantari statuit. Benedicamus Domino de Psalterio sumptum est; Deo
gratias de Apostolo: sed haec dici Leo papa constituit. Ex his omnibus
Gregorius papa missam ordinasse dicitur ut hodie in Ecclesia cantatur.
|
|